Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 7

Orantes autem.Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et coepit. Hi enim exercendae linguae magis operam dant, quam menti mundandae: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant.CHRYSOST.Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis.CASS.Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus.Putant enim.Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.
(* Traductions européennes)